Főegyházmegye a Facebookon Élő közvetítés Szentírás
Alapító bulla

ERECTIO DIOECESIS HAJDU-DOROGHENSIS RITUS CATHOLICI IN HUNGARIA

 

ASV Arch. Nunz. Vienna 766 Fasc. 9. fol. 461–466r.  
Acta Apostolica Sedis, vol. IV, nr. 12. die 1 iulii 1912, 429–435.

 

PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI 
AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

 

Christifideles graeci ritus catholici, qui Hungariae Regno subsunt, nullo unquam tempore destitisse praeclaris fidei, pietatis ac studii erga apostolicam Sedem praebendis exemplis, apud omnes in comperto est. Nil mirum igitur si Romani Pontifices singulari benevolentia eos prosequuti fuerint, omnemque operam impenderint ut ecclesiastica hierarchia inter ipsos maiora in dies susciperet incrementa, novas dioeceses et sedes episcopales constituendo quoties id postulaverit sive auctus fidelium numerus, sive necessitas alia statuendi doctrinae fideique catholicae domicilia.

 

Hoc sane praestitit f. r. Pius Papa Nonus, praedecessor Noster, qui, ut peculiaris suae voluntatis ac paternae sollicitudinis testimonium catholicis Rumenis tribueret, antiquis Rumeni ritus dioecesibus novas Lugosiensem et Armenopolitanam seu Szamosujváriensem Rumenorum addidit, e quibus praeterea unam constituit provinciam ecclesiasticam, titulo metropolitico eiusque iuribus ac privilegiis veteri sedi cathedrali Fogarasiensi et Albae Iuliensi tributis. Huiusmodi autem honorem catholici Rumeni non modo sunt meriti, sed eodem in posterum ita digni facti sunt, sive fide firmiter tuenda eaque propaganda penes Rumenos schismaticus, sive amore ac filiali obedientia in Romanum Pontificem, ut catholicis totius Orientis virtutum omnium exemplum se praebuerint.

 

Iam vero inter fideles Graeci ritus excreverunt etiam qui lingua hungarica utuntur, quique iam a Sancta Sede instantissimae petierunt ut dioecesis pro iisdem conderetur. Non est profecto dubitandum hanc erectionem quam maxime conferre, quo christiana religio, pax et unio inter ipsos graeci ritus fideles variis sermonibus loquentes foveantur, arctiora reddantur vincula) quibus Regnum apostolicum S. Stephani devincitur Cathedrae Apostolorum Principis, item periculum avertatur probrosissimi illius abusus, a Summis Pontificibus pluries damnatis inducendi nimirum linguas vernaculas in sacram Liturgiam.

 

Quapropter Nos, benigne excipientes vota Maiestatis Suae Francisci Iosephi Austriae Imperatoris et Regis Hungariae apostolici, nec non preces venerabilium fratrum Nostrorum Cardinalis Primatis Archiepiscopi Strigoniensis aliorumque eiusdem Regni sacrorum Antistitum, omnibus sedulo ac maturo studio perpensis, suppleto praeterea, quatenus opus sit, quorum intersit vel sua interesse praesumant consensu, de apostolicae potestatis plenitudine unam dioecesim Graeci ritus catholici in Regno Hungarico instituendam decernimus, Hajdu-Doroghensem denominandam, in eum qui sequitur modum.

 

Imprimis novae huius dioecesis territorio perpetuo attribuimus et assignamus inferius describendas paroecias, quas, idcirco, e dioecesibus,, ad quas modo pertinent, apostolica auctoritate dividimus ac seiungimus, idest e dioecesi Eperjesiensi: Felsozsolcza, Görömböly, Hejökeresztur, Miskolcz, Sajópalfalva, Sajópetri, Sajószöged, Komlóska; e dioecesi Munkacsiensi: Bodrogkeresztur, Bodrogolaszi, Mezözombor, Szerencs,.Tokaj, Tolcsva, Sárospatak, Sátoraljaújhely, Végardó, Zemplén, Bodrog-szerdahely, Cséke, Dámóc, Kisdobra, Dobrogmezö, Zemplénagárd, Bököny, Hajdúböszörmény, Debreczen, Hajdudorogh; Érpatak, Tiszabüd, Ujfehértó,. Ajak, Révaranyos, Nyírkárász, Nyirmada, Nyírtass, Tornyospálcza, Nyírgyulai, Kállósemlyén, Kisléta, Levelek, Máriapócs, Nyirbakta, Biri, Kotaj,, Nagykálló, Napkor, Nyíregyháza, Oros, Nyirpazony, Nyirgelse, Nyirbéltek, Nyirlugos, Nyírpilis, Penészlek, Piricse, Balsa, Buj, Kenézlö, Vericsello,. Timár, Nyirderes, Fábianháza, Gebe, Hodász, Nagydobos, Nyírcsászári, Nyirvasvári, Opályi, Nyirparasznya, Jánk, Kökényesd, Nagypeleske, Sárközujlak, Nagykároly, Szatmárnémeti, Szárazberek, Turterebes; e dioecesi Szamosujváriensi: Batizvasvári, Szatmár (Parochia rumena), Szatmárudvari, Józsefháza; e dioecesi Magnovaradinensi Rumenorum: Amacz, Szatmárzsadány, Nagykolcs, Csengerbagos, Gsegöld, Csengerujfalu, Óvári, Pete, Porcsalma, Szamosdob, Vetés, Csomaköz, Domahida Gencs, Kismajtény, Nagykároly (Parochia rumena), Részege, Szaniszló, Érdengeleg, Érendréd, Mezöterem, Portelek, Vezend, Éradony, Érkörtvélyes, Értaresa, Gálospetri, Nyiracsad, Nyiradony, Piskolt, Nyirabrany, Vasad, Almosd, Bagamer, Erkenez, Erselind, Hosszupalyi, Kakad, Nagyieti (Parochia rumena), Nagyleta (Parochia ruthena), Pocsaj, Vertes, Mako, Nagyvarad (Parochia ruthena); ex archidioecesi Fogarasiensi: Arkos, Nagyborosnyo, Nagykaszon, Csikszentgyorgy, Csiklazarfalva, Gelencze, Illyefalva, Lemheny, Lisznyo, Kezdiszentkereszt, Torja, Abasfalva, Alsoboldogfalva, Bozodujfalu, Sovarad, Szarazajta, Szekelyszenterzsebet, Szekelyudvarhely, Olahzsakod, Gyergyoalfalu, Gsikszentdomokos, Szepviz, Gyimesbukk, Gyergyoszentmiklos, Gyergyovaslab, Nyaradandrasfalva, Nyaradbalintfalva, Harasztkerek, Nyaradkaracson, Kebeleszentivany, Marosvasarhely, Szekelysard, Szentharomsag, Szentlorincz, Kisteremi; ex archidioecesi Strigoniensi: Budapest.

 

Quamvis tres ex modo relatis paroeciis graeci ritus, Budapest, Mako, Magnovarad (Nagyvarad) nuncupatae, a territorio Hajdu-Doroghensis dioecesis longe distent, quum tamen ipsarum fideles fere omnes hungarice loquantur, peropportunum visum est eas novae erectae dioecesi adiungere atque aggregare. Quod ad paroecias e Fogarasiensi archidioecesi dividendas, quippe quae a nova dioecesi sint et ipsae discretae atque ab eius episcopali sede dissitae, indulgemus ut ab Ordinario Hajdu-Doroghensi regantur per Vicarium ab eo nominandum et constituendum.

 

Huius dioecesis ita finibus circumscriptae Sedem episcopalem in urbe vulgo «Hajdu-Dorogh», quae satis ampla est vitaeque commodis provisa, et a qua dioecesis ipsa nomen mutuatur, perpetuum in modum erigimus et instituimus; ecclesiam vero, quae beatae Mariae Virgini a Praesentatione ibidem dicata extat, quaeque decora et opportuna dignoscitur, paroecialem ut antea extituram, sub eodem titulo et invocatione ad cathedralis gradum et dignitatem item perpetuo evehimus et extollimus; in qua praeterea cathedrale capitulum, quod senario canonicorum numero constabit, sub uno Archipresbytero seu Praeposito maiori, tamquam capite, perpetuo pariter erigimus et instituimus; tributis tum episcopali Sedi, tum cathedrali sive ecclesiae sive capitulo, omnibus honoribus, iuribus, privilegiis ac praerogativis, quae ipsis de iure competunt, vel quibus ceterae eiusdem ritus cathedrales et episcopales ecclesiae in Hungaria ex legitima consuetudine potiuntur et gaudent. Residentiam novi episcopi ac eius pro tempore successorum constituimus in aedibus a communitate Hajdu-Doroghensi oblatis, quae tamen cura Gubernii Hungarici aptandae erunt, ut ipsius episcopi eiusque episcopalis familiae decentem et congruam habitationem apprime praeseferant. Item secundum ea, quae cum eodem Gubernio conventa sunt, assignamus et attribuimus mensae episcopali pro eius dote summam quadraginta millium coronarum e publico aerario quotannis solvendam; pro Curia episcopali aliisque officiis dioecesanis alteram summam duodecim millium coronarum; pro vicario denique, in paroeciis ex archidioecesi Fogarasiensi dividendis constituto, eamdem coronarum summam, qua ceteri vicarii dioecesium graeci ritus in Hungaria fruuntur.

 

Simili modo canonicis novi capituli cathedralis, praeter decentem et congruam habitationem in aedibus a communitate Hajdu-Doroghensi extruendis, eam omnino assignamus et attribuimus dotem a Gubernio Hungarico persolvendam qua gaudent capitulares aliarum Cathedralium graeci ritus in Hungaria, idest canonico Archipresbytero seu Praeposito maiori sex millium et biscentum coronarum, Archidiacono seu Lectori quinque millium et sexcentarum, Ecclesiarchae seu Custodi quatuor millium et nongentarum, Scholastico quatuor millium et septingentarum, Chartophilaci seu Cancellario quatuor millium et quingentarum et Praebendato quatuor millium et centum coronarum.

 

Volumus autem ut Gubernium Hungaricum, secundum onus quod sibi assumpsit, sustineat impensas sive pro reficiendis aedibus tum episcopalibus tum canonicalibus, tum fabricae ecclesiae cathedralis eiusque sacrarii, sive pro ipsius Cathedralis cultu necessarias.

 

Quum primum necessitas postulaverit, mandamus ut ad iuniores clericos rite instituendos ac erudiendos seminarium dioecesanum erigatur, cui pariter Gubernium Hungariae suppeditabit constructas aedes una simul cum sumptibus pro eisdem reficiendis ac pro alumnis atque professoribus alendis et sustentandis.

 

Iubemus etiam ut antiquae mensae episcopales rumeni ritus servent, sicut antea, beneficia hucusque possessa, itemque fundationes pias in dioecesium rumenarum emolumentum factas, ita ut ab illis dioecesibus separari ac novae dioecesi Hajdu-Doroghensi attribui minime possint ac valeant.

 

Ad linguam liturgicam huius novae erectae dioecesis quod attinet, praecipimus ut sit graeca antiqua, vernacula vero in functionibus tantum extraliturgicis toleretur eodemque modo quo in ecclesiis latini ritus iuxta Sanctae Sedis de'creta illa uti fas est.

 

Quo vero memoratae novae dioecesis sacerdotibus tempus suppetat antiquae linguae graecae addiscendae, tribus tantum annis decretam huius dioecesis erectionem proxime sequentibus in singulis paroeciis ea lingua liturgica uti poterunt, quae hucusque usitata est, vetita prorsus hungarica lingua, quam, quum non sit liturgica, in sacra Liturgia nunquam adhibere licet.

 

Haec autem Sanctae Sedis praescriptio ut religiosissime observetur, firmam spem fovemus Gubernium Hungariae, quemadmodum pacto se obstrinxit, Sacrorum Antistitibus pro tempore existentibus omne auxilium et assiduam operam fore collaturum.

 

Quapropter animum Nostrum gratum exhibere volentes in Maiestatem Suam Franciscum Iosephum Austriae Imperatorem et Hungariae Regem apostolicum ob munificentiam, qua omnes sumptus nunc et in posterum necessarios et opportunos pro dioecesis Hajdu-Doroghensis constitutione ex publico aerario ferendos statuit, item pro certo habentes eamdem Maiestatem Suam fore et deinceps prospecturam incremento ac prosperitati ecclesiarum quoque ritus orientalis sicut et aliarum in suis dominiis existentium, memoratae Maiestati Suae, eiusque Successoribus, ius Romano Pontifici pro tempore existenti nominandi seu praesentandi infra tempus a iure statutum ad dictam Hajdu-Doroghensem cathedralem ecclesiam dignum et idoneum ecclesiasticum virum iis omnibus praeditum dotibus quas sacri Canones requirunt, ab eodem Romano Pontifice in episcopum praeficiendum, concedimus.

 

Dioecesim praeterea Hajdu-Doroghensem, ut praefertur erectam, iurisdictioni ac dependentiae sacrae Congregationis de Propaganda Fide pro negotiis Rituum Orientalium subiicimus, simulque suffraganeam constituimus archidioecesis Latini ritus Strigoniensis, cuius archiepiscopi metropolitico iuri episcopos pro tempore existentes Hajdu-Doroghenses subdimus.

 

Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, nullo unquam tempore, ex quocumque capite vel defectu, aut quavis ex alia causa quantumvis iuridica, legitima, pia et privilegiata etiam ex eo quod causae propter quas praemissa emanarunt, adductae, verificatae, seu iustificatae non fuerint, de subreptionis, aut obreptionis, vel nullitatis, aut invaliditatis vitio, seu intentionis Nostrae, aut quopiam alio substantiali, substantialissimo, inexcogitato et i o ex cogitabili ac specialem et individuam mentionem et expressionem requirente, defectu seu etiam ex eo quod in praemissis eorumque aliquo solemnitates et quaevis alia servanda et adimplenda, servata et adimpleta non fuerint, aut ex quocumque alio capite, colore, vel praetextu, aliave ratione, aut causa, etiam tali quae ad effectum validitatis earumdem praesentium necessarium foret exprimenda, notari, impugnari, invalidari, retractari, in ius vel controversiam vocari, aut ad viam et terminos iuris vel facti, aut gratiae seu iustitiae remedium impetrari, vel etiam Motu, scientia et potestatis plenitudine paribus concesso et impetrato, quempiam uti, seu iuvari posse in iudicio et extra illud, atque eas sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum revocationibus, suspensionibus, limitationibus, derogationibus, aut aliis contrariis dispositionibus per quascumque Litteras et Constitutiones apostolicas, aut Cancellariae apostolicae regulas, etiam consistorialiter ex quibusvis causis et sub quibusvis verborum expressionibus, tenoribus et formis (etiamsi in eis de iisdem partibus earumque toto tenore ac data specialis mentio fiat) quandocumque editas vel edendas, minime comprehendi, seu comprehensas ullo modo censeri, sed semper ab illis excipi et quoties illae emanabunt, toties in pristinum et validissimum statum restitutas, repositas et plenarie reintegratas ac de novo etiam sub quacumque posteriori data quandocumque eligenda concessas esse et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere et ita ab omnibus censeri ac firmiter et inviolabiliter observari, sicque et non alias per quoscumque iudices ordinarios vel delegatos, quavis auctoritate fungentes vel dignitate fulgentes, etiam Causarum Palatii apostolici Auditores ac S. R. E. Cardinales etiam de Latere Legatos, Vice-Legatos, dictaeque Sedis Nuncios, sublata eis et eorum cuilibet aliter iudicandi et interpretandi potestate et facultate, iudicari et definiri debere, ac irritum quoque et inane decernimus, si secus super his, a quoquam, quavis auctoritate, scienter aut ignoranter contigerit attentari

 

Ad haec denique exsequenda deputari edicimus venerabilem fratrem Raphaelem Scapinelli de Leguigno, Archiepiscopum titularem Laodicensem ac penes imperialem et Regiam Austro-Hungaricam Aulam Nuntium apostolicum cum omnibus facultatibus necessariis et opportunis etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemcumque ecclesiastica dignitate ornatum, atque definitive pronunciandi super quavis difficultate seu oppositione in exsecutionis actu oritura, facto tamen eidem onere intra sex menses ad sacram Congregationem Consistorialem mittendi authenticum exemplar exsecutionis peractae.

 

Non obstantibus, quatenus opus sit, Nostra et Cancellariae apostolicae regula «De iure quaesito non tollendo» ac Lateranensis Concilii novissime celebrati dismembrationes perpetuas, nisi in casibus a iure permissis, fieri prohibentis, aliisque etiam in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis vel edendis, specialibus vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis, privilegiis quoque, induitis ac Litteris apostolicis quibusvis superioribus et personis in genere vel in specie, aut alias in contrarium praemissorum quomodolibet forsan concessis, approbatis, confirmatis et innovatis quibus omnibus et singulis etiamsi pro eorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, expressa et individua non autem per clausulas generales idem importantes mentio, aut quaevis alia exquisita forma servanda foret, tenores huiusmodi ac si de verbo ad verbum nihil poenitus omisso et forma in illis tradita observata inserti forent, eisdem praesentibus pro plene et sufficienter expressis habentes (illis alias in suo robore permansuris) latissime et plenissime ac specialiter et expresse ad effectum praesentium et validitatis omnium et singulorum praemissorum pro hac vice, dumtaxat, Motu, scientia et potestatis plenitudine paribus harum quoque serie derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

 

Volumus autem quod praesentium Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo alicuius personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, adhibeatur in iudicio et extra illud eadem prorsus fides, quae eisdem praesentibus adhiberetur, si originaliter forent exibitae vel ostensae.

 

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae dismembrationis, erectionis, institutionis, concessionis, indulti, impertitionis, statuti, subiectionis, decreti, commissionis, mandati, derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum.

 

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo decimo secundo, die octava mensis iunii, Pontificatus Nostri anno nono.

 

A. cardinalis AGLIARDI, S. B. E. Cancellarius.
Pro Emo Secretario S. C. Consistorialis absente Scipio Tecchi, Adsessor.  
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus
Ludovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus
Franciscus Bersani, Cancellariae Apostolicae Adiutor a studiis
Expedita quinto mensis Julii anno nono
Pro D. A. Marini plumb. Marinus Riggi

Alapító bulla Hajdúdorog

In Hungaria Ecclesia Metropolitana Haidudoroghensis ritus Byzantini erigitur

 

FRANCISCUS EPISCOPUS Servus Servorum Dei

 

ad perpetuam rei memoriam.

 

De spiritali itinere nec non regimine Christifidelium Hungariae ritus Byzantini Nosmet Ipsi, Qui pergrave Successoris Petri munus exercemus, valde solliciti, aptiores etiam eis ecclesiasticas structuras instituere volumus. Auditis igitur Venerabili Fratre Nostro Cardinale Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus ceterisque quorum interest, summa Apostolica potestate Eparchiam Haidudoroghensem ad gradum Ecclesiae Metropolitanae HAIDUDOROGHENSIS ritus Byzantini appellandae evehimus, cum sede principe in urbe Debrecensi, propriis cum iuribus et obligationibus. Eius suffraganeae deinceps erunt Eparchiae Nyiregyhazana et Miscolcensis hoc ipso die constitutae. Haec omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur. Quod autem hac Apostolica Constitutione fieri censuimus, perpetuo custodiri iubemus contrariis quibuslibet causis haudquaquam obstantibus. Futurum certe interea esse arbitramur ut haec Nostra sententia plurimos pariat salutares fructus posteris annis in apostolatu cotidiano et totius gregis illius flore conspicuo.

 

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Martii, in sollemnitate s. Ioseph, Sponsi Beatae Mariae Virginis, anno Domini bismillesimo decimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

 

Petrus Card. Parolin, Secretarius Status
Leonardus Card. Sandri, C. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus  
Franciscus Di Felice, Prot. Ap.
Leonardus Sapienza, Prot. Ap.

 

 

* * *

 

 

A magyarországi, bizánci rítusú Hajdúdorogi Metropolitai Egyház alapítása

 

FERENC PÜSPÖK, Isten szolgáinak szolgája

 

a dolog örök emlékezetéül.

 

Lelki előrehaladását és kormányzását a Magyarországon élő bizánci rítusú krisztushívőknek Mi, akik Péter utódjának igen súlyos feladatát gyakoroljuk, magunk is szívünkön viseljük, s ezért egy nekik jobban megfelelő egyházszervezetet kívánunk létrehozni. Meghallgatván tehát tiszteletreméltó testvérünket, a Keleti Egyházak Kongregációjának bíboros prefektusát és a többi érdekeltet, legfőbb apostoli hatalmunknál fogva a Hajdúdorogi Eparchiát metropolitai egyház rangjára emeljük, amelynek neve Hajdúdorogi bizánci rítusú (Metropolitai Egyház) lesz, Debrecen városában létesítendő székhellyel, saját jogokkal és kötelezettségekkel. Szuffragáneus egyházmegyéi mostantól az ezen a mai napon létrehozott Nyíregyházi és Miskolci Eparchiák lesznek. Mindezt s a továbbiakat a Keleti Egyházak Kánonjainak Törvénykönyve szabályai szerint folytassák le. Ezenkívül a feladat elvégzéséről készüljenek el a szokásos okiratok és küldjék meg azokat az említett Kongregációhoz. Amit pedig ezzel az apostoli rendelkezéssel előírni kívántunk, annak megtartását örökre megparancsoljuk; minden ellenkező rendelkezés hatályát veszti. Ugyanakkor pedig úgy véljük, hogy e döntésünk az elkövetkező években számos üdvös gyümölcsöt fog majd hozni a mindennapi apostoli munkában és ennek az egész nyájnak a felvirágzásában.

 

Kelt Rómában, Szent Péternél, március hó tizenkilencedik napján, Szent Józsefnek, a Boldogságos Szűz Mária jegyesének főünnepén, az Úr kétezer-tizenötödik esztendejében, pápaságunk harmadik évében.

 

Pietro Parolin bíboros, államtitkár

Leonardo Sandri bíboros, a Keleti Egyházak Kongregációjának prefektusa

Francesco Di Felice, apostoli protonotárius

Leonardo Sapienza, apostoli protonotárius

UGRÁS AZ OLDAL TETEJÉRE
LELKIATYA
ÍRJON NEKÜNK  IMPRESSZUM
Hajdúdorogi Főegyházmegye © 2016